- GULA
- GULACensoriis legibus apud Rom. coercita, Plin. l. 36. c. 1. Exstant Censoriae leges, glandia in cenis, gliresque et alia dictu minora, apponi vetantes. Marmora invehi, et maria huius rei causâ transiri quae vetaret, lex nulla lata est. Sapientioribus insuper Ethnicorum saepius increpita, vide eundem l. 9. c. 17. et 35. l. 10. 15. 22. 23. et 51. l. 12. c. 7. l. 15. c. 26. l. 31. c. 8. etc. plura hanc in rem supra, ubi de Conviviis. Quae autem pars animalis sic proprie dicatur, explicat idem l. 11. c. 37. Tonsillae in homine --- Quod inter eas uvae nomine ultimo dependet palato, homini tantum est. Sub ea minor lingua, epiglottis --- Opera eius gemina, duabus interpositae fistulis. Interior — arteria — exterior appellatur sane gula, quâ cibus aut potus devoratur. Tendit haec ad stomachum — Ex cartilagine et carne arteria, gula nervo et carne constat. Et infra, Summum gulae fauces vocantur, extremum stomachus etc. Apud Recentiores Gula, Gall. Gueule, vocabulum quo Feciales horum frequenter utuntur, ad designandum in insignibus rubeum colorem. Est autem Gula pellis rubricata, auctore Bernardo Ep. 42. c. 2. Horreant et murium rubricatas prlliculas, quas Gulas vocant, mambus circumdare sacratis. Unde elicit c. du Fresne, Gulas fuisse pelles non nativi coloris, sed rubricâ intinctas, ad idque adhibitas Armenicas, h. e. murium Ponticorum: interdum etiam ipsas Martes Zebellinas, albas sc. quales in Norvegia nasci docet Adam Bremensis c. 239. Vide C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.